TARTARIA Minor

TARTARIA Minor
TARTARIA Minor
seu Precopensis, vulgo la petite Tartarie, seu Krimsky, et Nahaisky, regio est Europae inter Pontum Euxinum ad Meridiem, paludem Maeotidem ad Ortum, Moscoviam ad Boream, et Podoliam atque Volhiniam provincias Poloniae ad Occasum ubi alias parva Scythia seu Cimmeria, et Scythia Europaea, in parte Australi Sarmatiae Europaeae. Duplex est, nempe Tartaria Crimea, seu Precopensis propria, vulgo Krimsky ou Tartarie de Precop, alias Tarurica Chersonesus, et Tartaria Nogaiensis, vulgo Nahaisky ou Tartarie des Nogais, ubi olim pars Borealis Parvae Scythiae, et populi Basilides Scythae, Nomades Scythae et Moeotae. Paret autem tota propriis Principibus e gente Gereia sub clientela Turcarum. In Nogaiensi rarae admodum sunt urbes praeter Tanaim emporium, Assoph, et Azak. Sed in Taurica chersoneso sunt Precopia, alias Taphrae, Perecop, a qua nomen regioni inditum, Baccasara, Baciesaray, Mancupia, Mancup, Cercum, Kerci, Crimea, Solat, seu Crimenda, et Coslovia, Coselow: Cavum vero, Caffa, emporium celebre in ora Ponti Euxini subest dominio Turcarum. Vide Taurica Chersonesus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • PRECOPIA vulgo PRECOPS — urbs Tauricae Chersonesi alias Taphrae. Hinc Taurica Chersonesus nunc Tartaria Precopensis dicitur seu minor. Inter Bugem lacum ad Ortum, et Carcinitem Sinum ad Occasum in ipso Isthmo. Vide Praecopia, Item, Tartaria minor seu Precopensis …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Малая Тартария — или Татария (лат. Tartaria Minor, итал. Tartaria Piccola, фр. la petite Tartarie) название региона, использовавшееся в Средневековой картографии и географии. Располагалась на территории современных южной Украины и России между… …   Википедия

  • CRIMAEA — quae Tartaria minor, ab urbe Krim, in Taurica Chersoneso, continet totam hanc Chersonesum. Urbes praecipuae Theodosia, Chersonesus, Crimaea, Precopia, unde etiam Tartaria Precopensis dicitur et Baciasarm. Sub Turcis partim versus Meridiem, partim …   Hofmann J. Lexicon universale

  • EUROPA — I. EUROPA Graece Εὐρώπη, item Εὐρώπεια, nomen poematis seu operis epici Clementi memorati, qui ex Εὐρωπείας versus citat, auctore non nominato. Hieronymus. una cum Βουγονία, id Eumelo tribuit. Sed et hâc inscriptione Nicandri poema fuit. Et… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CIMMERII — I. CIMMERII populi Asiae gemini; Alii qur ex Scythia venerunt, habitantes circa Bosphorum, abipsis Cimmer ium appellatum. In Taurica Chersoneso, quae cum tractu adiacente olim Cimmeria dicta est; Post Scythia Europaea, seu parva, nunc Tartaria… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SCYTHIA Parva — quae et Scythia Europaea, et alias Cimmeriae dicta fuit, pars fuit Australis Sarmatiae Euopaeae, versus Pontum Euxinum et Maeotidem paludem. Eius pars fuit in Taurica Chersoneso ubi Tauri Scythae: pats vero extra inter Bugem lacum Maeotidemque… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TAPHRAE — seu Taphros Ptol. Precop. vel Przecop. Mercatori, aliis Mancup, urbs Tauricae Chersonesi in Isthmo, regia Tartarorum Precopensium, a Tanais ostio 30. milliar. Germanica in Austrum Axiacam, sive (ut nunc vocant) Oczacoviam versus, 14. a Bosporo… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ASIA Major — una ex tribus orbis partibus veteribus cognitis, reliquas duas simul acceptas magnitudine superans, in ortum maxime extensa, Indicô, Eoô, et Scythicô Oceanô, perfusa; ab Europa ad occidentem Tanai fluv. mari Euxinô, et Aegaeô separata, ab Africa… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Histoire Cartographique De L'Arménie — Histoire de l Arménie Origines Hayasa Azzi • Nairi Urartu …   Wikipédia en Français

  • Histoire cartographique de l'Armenie — Histoire cartographique de l Arménie Histoire de l Arménie Origines Hayasa Azzi • Nairi Urartu …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”